Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XX. Absque uiri consensu monasterio mulier deputata ad eius consortium redire non prohibetur.

Idem Leoni, Episcopo Catanensi. [lib. III. ep. 34.]
Multorum relatione conperimus, hanc apud uos olim
consuetudinem fuisse, ut subdiacones suis licite miscerentur
coniugibus. Quod ne denuo quisquam presumeret,
a Seruo dei, sedis nostrae diacone, ex auctoritate nostri
decessoris isto est modo prohibitum, ut eodem tempore
hii, qui iam uxoribus fuerant copulati, unum e duobus
eligerent, id est aut certe ministrare nulla ratione presumerent,
aut a suis uxoribus abstinerent. Et, quantum
dicitur, Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis
se suspendit offitio, et usque in obitus sui tempora
notarii quidem gessit offitium, et a ministerio, quod
subdiaconum oportuerat exhibere, cessauit. Post cuius
obitum, quia relicta eius Honorata marito est sociata, a
tua fraternitate in monasterio cognouimus deputatam.
Ideoque, si, ut fertur, eius se maritus ab administratione
suspendit, antedictae mulieri non debet officere,
quod ad secunda uota coniugii migrauerit: presertim,
si non tali mente subdiacono iuncta est, ut a carnis
uoluptatibus abstineret. Si ergo ita se ueritatem, quemadmodum
edocti sumus, habere cognoscis, predictam mulierem
de monasterio per omnia conuenit te relaxare, ut ad
suum maritum sine aliqua possit formidine remeare.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1067/1068
Gehe zu Spalte: