Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XIX. Causa religionis coniugia solui non debent.

Sunt qui dicunt, religionis causa coniugia debere
dissolui. Verum sciendum est, quia, etsi hoc lex
humana concessit, lex tamen diuina prohibuit. Per se enim
ueritas dicit: "Quod Deus coniunxit homo non separet."
Qui etiam ait: "Non licet dimittere uxorem,
excepta causa fornicationis." Quis ergo huic legislatori
contradicat? Scimus, quia scriptum est: "Erunt
duo in carne una." Si igitur: uir et uxor una caro sunt,
et religionis causa dimittit uir uxorem, uel mulier uirum


in hoc mundo remanentem, uel fortasse ad illicita
migrantem, que est ista conuersio, in qua una et
eadem caro ex parte transit ad continentiam, et ex parte
remanet in pollutione? Si uero utrisque conueniat continentem
uitam ducere, hoc quis audeat accusare? cum certum
est, quia omnipotens Deus, qui minora concessit,
maiora non prohibuit. Duobus enim modis sancti uiri etiam
a licitis abstinere solent: aliquando, ut merita sibi apud
omnipotentem Deum augeant; aliquando, ut anteactae uitae
culpas detergant. §. 1. Proinde cum boni coniuges aut
meritum augere desiderant, aut anteactae uitae culpas
delere, ut se astringant, et meliorem uitam appetant,
licet. Sic enim multos sanctorum nouimus cum
suis coniugibus et prius continentem uitam duxisse, et
postmodum ad sanctae ecclesiae regimina migrasse. Si
uero continentiam, quam uir appetit, mulier non
sequitur, aut quam appetit uxor uir recusat, diuidi coniugium
non potest, quia scriptum est: "Mulier sui
potestatem corporis non habet, sed uir; similiter et uir
potestatem sui corporis non habet, sed mulier."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1067/1068