Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[PALEA. C. XVIII.

Benedictus seruus seruorum Dei Grandensi Patriarchae
salutem, etc.
Lex diuinae constitutionis apostolicam cathedram totius


posuit orbis terrarum magistram, ut quicquid ubique
locorum dubitantur, ab ea ratio eiusdem requiratur. Affatus
est autem nos suis litteris eiusdem cathedrae sessorem, ac
percunctatus est quidam uestras nomine Iohannes, pro
conubio filiae suae superstitis, cuius soror defuncta cuidam
iuueni, Stephano nomine, simplicibus uerbis fuerat desponsata,
et ante, quam ad nuptias perueniret, morte preuenta:
utrum scilicet cum eodem iuuene possit matrimonium celebrari
superstitis filiae, nec ne. Namque testatus est huius
rei rationem apud uos haberi ambiguam. Quam Deo docente
reddimus his uerbis certissimam. Protoplastus ille, radix
et origo nostra, detractam sibi costam in mulierem uidens
formatam, prophetico spiritu inter alia protulit: "Propter
hoc relinquet homo patrem et matrem, et adherebit uxori
suae, et erunt duo in carne una." Quibus uerbis innotuit,
non aliter uirum et mulierem posse fieri unam carnem, nisi
carnali copula sibi cohereant. Qui ergo nequaquam mixtus
est extraneae mulieri federe nuptiali, quo pacto per nuda
sponsionis uerba possunt una caro fieri, nullatenus ualemus
intueri. Propinquitas enim sanguinis uerbis dicitur, non
uerbis efficitur. Sed neque osculum parit propinquitatem,
quod nullam facit sanguinis conmixtionem. Quoniam uero
ita prorsus sese habet res Iohannis istius, ut uelit secundam
filiam illi nuptiis copulare, cui primam iam decreuerat
desponsare, censura apostolici magistratus mandamus,
hoc absque ullius criminis uicio posse fieri, si utriusque
partis sederit uoluntati. Nam cur prohibeatur quod
prohibendum numquam sancta scriptura declarat? Sed neque
mundanae leges connumeratis personis, que inter
se nuptias non contrahunt, de huiusmodi aliquid dicunt.
Ne ergo abnegetis quod negandum nulla ratione
docetis. ]
Gratian. Item Apostolus precipit, ut uxor reddat
debitum uiro, et uir uxori, nisi forte ex consensu ad tempus,
ut expeditius uacent orationi. Unde datur intelligi, quod sine
consensu alterius non licet alteri uacare orationi. §. 1. Item
propositum melioris uitae uir sumere non potest sine consensu
uxoris, et e conuerso.
Unde Gregorius scribit Theutistae Patriciae: [lib. IX.
epist. 39.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1065/1066
Gehe zu Spalte: