Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. XII.]

Item Gregorius Mauricio Inperatori, ob quendam comitem,
qui nepotis sui mortui desponsatum duxit uxorem.
Qui desponsatam puellam proximi sui acceperit in coniugium,
anathema sit ipse, et omnes consentientes ei, quia
secundum legem Dei mori decernitur. §. 1. Nam diuinae
legis mos est, sponsas appellare coniuges, ut in euangelio:
"Accipe Mariam coniugem tuam," et illud in Deuteronomio:
"Si quis cuiuslibet hominis desponsatam puellam
in agro uel in quolibet loco oppresserit, uel adduxerit
in domum suam, moriatur, quia uxorem proximi sui
uiolauit;" non que iam uxor erat, sed que a parentibus
uxor fieri debebat. Et infra: §. 2. Sicut nulli Christiano
licet de sua consanguinitate uel quam cognatus habuit
in matrimonium assumere, ita et de consanguinitate
uxoris suae.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1065/1066
Gehe zu Spalte: