Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Triplex bonum coniugii fuit in parentibus Christi.

Item in eodem. [lib. et capite]
Omne itaque nuptiarum bonum inpletum est in illis
parentibus Christi, fides, sacramentum, proles. Prolem
cognoscimus ipsum Dominum, fidem: quia nullum adulterium;
sacramentum: quia nullum diuortium; solus ibi
nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non
poterat sine pudenda concupiscentia carnis, que accidit
ex peccato, sine qua concipi uoluit qui futurus erat
sine peccato.
Gratian. Item in Leuitico precepit Dominus Moysi,
dicens: "Si quis sponsam alterius in agro oppresserit, morte
moriatur, quia uxorem alterius uiolauit." §. 1. Item in legibus
principum sponsa iubetur lugere mortem sponsi tamquam uiri sui.
Item in Canonibus inuenitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1065/1066
Gehe zu Spalte: