C. IX. De eodem.
Item Augustinus de bono coniugalia. [lib. I. c. 11.]Coniunx uocatur a prima desponsationis fide, quam
concubitu non agnouerat, nec fuerat cogniturus, nec
perierat, nec mendax manserat coniugis appellatio, ubi
nec fuerat, nec futura erat carnis ulla conmixtio. §. 1.
Propter quod fidele coniugium ambo parentes Christi uocari
meruerunt, non solum illa mater, uerum etiam ille pater
eius, sicut et coniunx matris eius, utrumque mente,
non carne.