Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

[C. III.]

"Beata Maria proposuit se conseruaturam uotum uirginitatis
in corde, sed ipsum uotum uirginitatis non expressit ore.
Subiecit se diuinae dispositioni, dum proposuit se perseueraturam
uirginem, nisi Deus ei aliter reuelaret. Conmittens ergo
uirginitatem suam diuinae dispositioni consensit in carnalem
copulam, non illam appetendo, sed diuinae inspirationi in utroque
obediendo. Postea uero filium genuit quod corde conceperat
simul cum uiro labiis expressit, et uterque in uirginitate permansit.
§. 1. Consensus ergo cohabitandi et indiuiduam uitae
consuetudinem retinendi interueniens eos coniuges facit. Indiuidua
uero consuetudo est talem se in omnibus exhibere
uiro, qualis ipsa sibi est, et e conuerso. Ad indiuiduam itaque
consuetudinem pertinet absque consensu legitimi uiri orationi
aliquando non posse uacare, nec continentiam profiteri. Quia


ergo iste consensus fuit inter isto, patet hos coniuges
fuisse."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1063/1064