Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

[C. II.]

Item Nykolaus Papa. [ad consulta Bulgarorum, c. 3.]
"Sufficiat solus secundum leges consensus eorum, de quorum
quarumque coniunctionibus agitur. Qui solus
si defuerit, cetera etiam cum ipso coitu celebrata
frustrantur."
[Gratian.] Cum ergo inter istos consensus intercesserit, qui
solus matrimonium facit, patet hos coniuges fuisse. Sed queritur,
quis consensus facit matrimonium, an consensus cohabitationis,
an carnalis copulae, an uterque? Si cohabitationis consensus
facit matrimonium, tunc frater cum sorore potest contrahere
matrimonium; si carnalis copulae, inter Mariam et
Ioseph non fuit coniugium. Vouerat enim Maria se uirgine
perseueraturam. Unde ait angelo: "Quomodo fiet istud,
quoniam uirum non cognosco?" id est, me non cognituram proposui.
Neque enim quia tunc uirum non cognoscebat, necesse erat
inquiri, quomodo posset habere filium, sed quia numquam se
cognituram proposuerat. §. 1. Si ergo contra suum propositum
postea consensit in carnalem copulam, rea facta est uoti uirginalis
mente, etsi non opere uiolati. Quod de ea sentire nefas est,
sed, sicut Augustinus ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1063/1064
Gehe zu Spalte: