Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

QUESTIO II.

GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur secunda questio, qua queritur, an puellae
alteri desponsatae possint renunciare priori condicioni, et transferre
sua uota ad alium. (Qu. I.) Hic primum uidendum est,
an sit coniugium inter eos? (Qu. II.) Secundo, an possint ab
inuicem discedere? §. 1. Hos autem coniuges esse, et ex diffinitione
coniugii, et auctoritate multorum facile probatur. Sunt
enim nuptiae siue matrimonium uiri mulierisque coniunctio,
indiuiduam uitae consuetudinem retinens. Inter hos autem fuit
coniunctio, que indiuiduam uitae consuetudinem exigebat. Fuit
enim inter eos consensus, qui est efficiens causa matrimonii, iuxta
illud Ysidori: "Consensus facit matrimonium." Item Iohannes


Chrisostomus super Matheum: [id est auctor operis
imperfecti, homil. XXXII. in Math.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Kapitel:

[C. I.]

[C. II.]

[C. III.]

[PALEA. C. IV.

C. V. Coniugalis pactio, non uirginitatis defloratio facit matrimonium.

C. VI. A prima fide desponsationis coniuges appellantur.

[PALEA. C. VII.

C. VIII. De eodem.

C. IX. De eodem.

C. X. Triplex bonum coniugii fuit in parentibus Christi.

C. XI. Frater sponsam fratris post mortem eius non potest ducere.

[C. XII.]

C. XIII. Uxore mortua licet uiro aliam accipere, sed non repudiatam uel desponsatam.

C. XIV. Post mortem alicuius nullus de consanguinitate eius sponsam accipiat.

C. XV. De eodem.

C. XVI. Non est inter eos matrimonium, quos non copulat conmixtio sexuum.

C. XVII. Illa mulier non pertinet ad matrimonium, cum qua non celebratur nuptiale misterium.

[PALEA. C. XVIII.

C. XIX. Causa religionis coniugia solui non debent.

C. XX. Absque uiri consensu monasterio mulier deputata ad eius consortium redire non prohibetur.

C. XXI. Ad uxorem redire cogitur qui sine eius consensu religiosam uestem suscepit.

C. XXII. Sine uxoris consensu religionis propositum uir sumere non ualet.

C. XXIII. Sine conscientia episcopi uiro et uxori causa religionis diuertere non licet.

C. XXIV. Sine uxoris uoluntate uiro continere non licet.

C. XXV. Vir non est suscipiendus in monasterium, nisi uxor conuertatur.

C. XXVI. Continentiae uota non licet uxori suscipere, nisi eandem uir eius elegerit uitam.

C. XXVII. Desponsata puella non prohibetur monasterium eligere.

C. XXVIII. Desponsata inpune monasterium potest eligere.

C. XXIX. Si mulier probauerit, quod a uiro suo numquam cognita fuerit, separetur.

C. XXX. Sororem uxoris polluens neutram ualet habere.

C. XXXI. De eo, qui dormiuit cum sponsa fratris sui.

C. XXXII. Qui sponsam filii sui obprimit, simul cum ea sine spe coniugii maneat.

C. XXXIII. Si sponsus raptam recipere noluerit, liceat sibi nubere alii.

C. XXXIV. De eadem.

C. XXXV. In desponsatione coniugium initiatur.

C. XXXVI. Coniunctorum permixtio matrimonium perficit.

C. XXXVII. Matrimonium sponsali conuentione initiatur, conmixtione perficitur.

C. XXXVIII. Cum desponsata fuerit tradita et in usum deducta, recte coniunx appellatur.

C. XXXIX. Quare sponsae post pactum non statim tradantur.

C. XL. Consuetudine scripturae sponsae coniuges, et sponsi uiri appellantur.

C. XLI. De eodem. Idem super Genesim.

C. XLII. Maria coniunx dicitur more scripturae, cum simpliciter sponsa esset.

C. XLIII. Dominus non conmendasset matrem discipulo, si eam Ioseph cognouisset.

C. XLIV. Maria uxor Ioseph appellatur, quia sic ab eo putabatur futura.

C. XLV. Ad nuptias Mariae Ioseph non peruenit.

C. XLVI. Puellae desponsatae prioribus reddendae sunt, si eis raptae fuerint.

C. XLVII. Conmunione priuetur sponsa, nisi raptorem deserere, et ad sponsum suum redire uoluerit.

C. XLVIII. Quid sit raptus?

C. XLIX. Ibi raptus admittitur, ubi puella abducitur, de cuius ante nuptiis nichil actum probatur.

C. L. Puellam alteri desponsatam alter accipere non ualeat.

C. LI. Si quis alicui mulieri consensus fidem fecerit, non licet illi aliam ducere.

Spalten:

1061/1062 - 1077/1078
Gehe zu Spalte: