Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLIII. De eodem. Item Theodorus.

Si quis uotum uirginitatis habens, etc.
Gratian. Quod autem uouentes premissis auctoritatibus
iubentur ab inuicem discedere, quorum uero coniugia auctoritate
Augustini et Theodori soluenda non sunt, in capitulo
de ordinatione clericorum euidenter ostenditur. §. 1. Illud autem
Innocentii, quo uirgines sacrae publice nubentes, illo uiuente,
cui se coniunxerant, prohibentur admitti ad penitenciam, non ita
intelligendum est, ut aliquo tempore excludantur a penitencia que
digne penitenciam agere uoluerint; sed prohibentur admitti ad
penitenciam que ab incesti copula discedere noluerint. Post propositum
namque sacrae religionis non potest Deo per penitenciam
reconciliari que ad habitum professionis suae redire neglexerit.
Tunc enim ille, cui se iunxerat, ei defunctus erit, cum ab eius
illicitis amplexibus hec penitus recesserit, ut iste sit sensus capituli:
"Que Christo spiritualiter nubunt, si postea publice nupserint,
non eas admittendas esse ad penitenciam censemus, nisi hii
quibus se iunxerant, de mundo recesserint," eis, subaudiendum
est, nubentibus. Tunc enim uiri de mundo recedunt, tunc defunguntur,
cum ab eorum concupiscentia ipsae penitus se
alienauerint, sicut mundus ei dicitur mortuus, quem suis illecebris
non astringit, et ille perhibetur mortuus mundo, qui nichil
mundi concupiscit. Hoc autem sic intelligendum esse, ex subsequenti
exemplo idem Innocentius ostendit, dicens: "Quecumque
uiro uiuente alteri nupserit adultera habeatur, nec ei
agendae penitenciae locus conceditur, nisi unus ex his fuerit
defunctus." Hoc de derelicta intelligendum est, que, si uiuente
uiro suo alteri nubit, adultera est, nec ad penitenciam admittitur,
nisi uel primus reuertatur in puluerem, de quo sumptus est, uel
secundus, ab eius copula cessando, ei moriatur, ut supra dictum
est. Quia ergo Christus, cui spiritualiter nubunt, iam non moritur,
mors illi ultra non dominabitur, restat, ut ille, cui secundo
nubunt, eis moriatur. In utroque autem, nisi sic intelligeretur,
esset contrarius Domino, dicenti per Prophetam "In quacumque
hora peccator conuersus fuerit, etc." et cunctis interpretibus
diuinae legis inueniretur aduersus. Probatur illud idem
auctoritate illius capituli, quo deuota, que maritum acceperit,
prohibetur ad penitenciam admitti, nisi uel uterque continentiam
professus fuerit, uel ille, cui se iunxerat, de hoc mundo discesserit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1061/1062
Gehe zu Spalte: