Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLII. De uiduis, que primam fidem irritam fecerunt.

Item Gelasius. [in epistola ad Episcopos Lucaniae
et Brutiorum, cap. 23.]
De uiduis sub nulla benedictione uelandis superius
late sufficienterque prediximus. Que si propria
uoluntate professam pristini coniugii castitatem mutabili
mente calcauerint, periculi earum intererit, quali Deum
debeant satisfactione placare, quia iuxta Apostolum
primam fidem irritam fecerunt. Sicut enim, si se forsitan
continere non poterant, secundum Apostolum nullatenus
nubere uetabantur, sic habita secum deliberatione
promissam Deo pudicitiae fidem debent custodire. Nos
autem nullum talibus laqueum inicere, sed solum adhortationes
premii sempiterni penasque proponere diuini
iudicii, ut et nostra sit absoluta conscientia, et illarum
pro se rationem Deo reddat intentio. Cauendum est
quippe quod de earum moribus actibusque B. Paulus
testatur apostolus. Quod plenius exponere preterimus,


ne sexus instabilis non tam deterreri quam
admoneri uideatur.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1061/1062
Gehe zu Spalte: