Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XLI. Coniugia uouentium non sunt dissoluenda.

Nuptiarum bonum semper quidem est bonum, quod
bonum semper in populo Dei fuit, sed aliquando
fuit legis obsequium, nunc est infirmitatis remedium, in
quibusdam uero humanitatis solatium. Filiorum quippe
procreationi operam dare, non canino more per usum promiscuum
feminarum, sed honesto ordine coniugali nunc
est in homine probandus affectus: et ipsum tamen
laudabilius transcendit et uincit celestia cogitans animus
Christianus. Sed quoniam, sicut ait Dominus, non omnes
capiunt uerbum hoc, qui potest capere capiat, que se non
continet nubat, que non cepit deliberet, que egressa
est perseueret; nulla aduersario detur occasio, nulla subtrahatur
Christo oblatio. §. 1. In coniugali quippe uinculo,
si pudicitia non conseruatur, dampnatio non timetur.
Sed in uirginali et uiduali continentia excellentia muneris
amplioris expetitur, qua expetita et electa, et uoti debito
oblata, iam non solum capessere nuptias, sed, etiam
si non nubant, nubere uelle dampnabile est. Nam ut
hoc demonstraret Apostolus, non ait, cum in deliciis
egerint, in Christo nubunt, sed: "nubere uolunt, habentes"
(inquit) "dampnationem, quoniam primam fidem irritam
fecerunt," etsi non nubendo, tamen uolendo; non
quia ipsae nuptiae uel etiam talium dampnandae iudicentur,
sed dampnatur propositi fraus, dampnatur fracti
uoti fides, dampnatur non susceptio a bono inferiore, sed
ruina ex bono superiore. Postremo dampnantur tales, non
quia coniugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae
primam fidem irritam fecerunt. Quod ut breuiter
insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere dampnationem,
que post amplioris sanctitatis propositum nubunt,
non quia non dampnantur, sed ne in eis ipsae nuptiae
dampnari putarentur; sed cum dixisset: "nubere uolunt,"
continuo addidit: "habentes dampnationem," et dixit
quare: "quoniam priorem fidem irritam fecerunt," ut
uoluntas, que a proposito cecidit, appareat esse dampnata,
siue subsequantur nuptiae siue desint. §. 2.
Proinde, qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed
potius adulteria, non michi uidentur satis acute ac diligenter
considerare quid dicant. Fallit quippe eos similitudo
ueritatis. Quia enim coniugium Christi dicuntur eligere
que Christiana sanctitate non nubunt, hinc argumentantur
quidam, dicentes: Si uiro suo uiuo que alteri nubit
adultera est, sicut ipse Dominus in euangelio diffiniuit
uiuit autem Christus, cui mors ultra non dominabitur,


que ergo coniugium eius elegerat, si
homini nubit, adultera est. §. 3. Qui dicunt hoc acute quidem
mouentur, sed parum adtendunt, hanc argumentationem
quanta rerum sequatur absurditas. Cum enim
laudabiliter etiam uiuente uiro ex eius consensu continentiam
femina Christo uoueat, secundum istorum rationem
nulla hoc facere debet, ne ipse Christus (quod sentire
nefas est) adulterium faciat, cui uiuente marito
nubit. Deinde cum primae nuptiae melioris sint
meriti quam secundae, absit, ut sanctarum uiduarum iste
sit sensus, ut Christus eis uideatur quasi secundus maritus.
Ipsum enim habebant et antea (quando uiris suis subditae
fideliter seruiebant) non carnaliter, sed spiritualiter uirum,
cui ipsa ecclesia, cuius membra sunt, coniunx est, que fidei,
spei et karitatis integritate non solum in uirginibus
sacris, sed etiam in coniugatis fidelibus tota uirgo
est. Uniuersae quippe ecclesiae, cuius illa omnia
membra sunt, Apostolus dicit: "Aptaui uos uni uiro uirginem
castam exhibere Christo." Nouit autem ille uirginem
coniugem sine corruptione fetare, quem in ipsa carne etiam
potuit mater sine corruptione procreare. §. 4. Fit autem
per hanc minus consideratam oppinionem, qua putant lapsarum
a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse
coniugia, non paruum malum, ut a maritis separentur uxores,
quasi adulterae sint, non uxores; et, cum uolunt eas
separatas reddere continentiae, faciunt maritos earum
adulteros ueros, cum suis uxoribus uiuis alteras ducunt.
§. 5. Quapropter non possum quidem dicere, a proposito
meliore lapsas si nupserint feminas, adulteria esse,
non coniugia: sed plane non dubitauerim dicere, lapsus et
ruinas a castitate sanctiore, que uouetur Deo, adulteriis esse
peiores. Si enim (quod nullo modo dubitandum est) ad
offensionem Christi pertinet, cum membrum fidem non
seruat marito, quanto grauius offenditur, cum illi ipsi non
seruatur fides in eo, quod exigit oblatum quod non
exegerat offerendum? Cum enim quisque non reddit quod
non inperio conpulsus, sed consilio conmonitus uouit, tanto
magis fraudati uoti auget iniquitatem, quanto minus habuit
uouendi necessitatem.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1059/1060
Gehe zu Spalte: