Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XL. De monacha que ad lapsum adulterii deducitur.

Item Innocentius Papa [II. in Concilio Romano,
c. 7. §. Ut lex.]
Ut lex continentiae et Deo placens mundicia in ecclesiasticis
personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus, quatinus
episcopi, presbiteri, diaconi, subdiaconi, regulares
canonici, monachi atque conuersi professi, qui sacrum
transgredientes propositum uxores sibi copulare presumpserint,
separentur. Huiusmodi namque copulationem, quam
contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium
non esse censemus. Qui etiam ab inuicem
separati pro tantis excessibus condignam penitenciam agant.
Id ipsum quoque de sanctimonialibus feminis, si (quod absit)
nubere adtemptauerint, obseruari decernimus.


Gratian. His omnibus auctoritatibus uouentes prohibentur
contrahere matrimonia, et quidam eorum, si contraxerint, separari
iubentur.
II. Pars. Augustinus econtra talium separationes
peccatum asserit esse, ita dicens: [in libro de bono uiduitatis,
c. 8.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1059/1060
Gehe zu Spalte: