Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. XXVIII. De monacha, que ad lapsum adulterii deducitur.

Item Gregorius Iohanni, Episcopo Caralitano.
[lib. III. epist. 9.]
Si qua monacharum uel per antiquiorem licentiam,
uel per inpunitatis prauam consuetudinem ad lapsum
adulterii deducta fuerit, aut in futurum fuerit perducta
uoraginem, hanc post conpetentis seueritatem uindictae


in aliud districtius monasterium uirginum in penitenciam
uolumus redigi, ut illic orationibus atque ieiuniis
uacet, et sic penitendo proficiat, et metuendum ceteris
artioris disciplinae prestet exemplum. Is autem, qui cum
huiusmodi feminis in aliqua fuerit iniquitate repertus, conmunione
priuetur, si laicus: si uero clericus est, a
suo remotus quoque offitio pro suis continue lugendis
excessibus in monasterium detrudatur.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1055/1056