C. XIX. Districtae custodiae tradatur que a religionis proposito ad secularem habitum rediit.
Idem Sergio Defensori. [lib. VII. Indict. 1. ep. 10.]Si homo esses, aut discretionem aliquam habuisses,
ita regularis disciplinae debuisti custos existere, ut ea, que
illicite conmittuntur, ante uindicta corrigerentur
quam ad nos eorum nuncius perueniret. Sed dum nimia
te facit stulticia negligentem, non solum de illis offendimur,
sed etiam ad ulciscendum desidiam tuam nichilominus
prouocamur. Omni ergo dilatione omnique excusatione
postposita filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri miliciae,
que proiectis, quas sponte assumpsit, religiosis
uestibus, indumentis se laicis deturpauit, una cum fratre et
coepiscopo nostro Vitaliano festina conprehendere, atque
ad religiosum rursus habitum reuocare, ac in monasterio
mittere, ubi districte omnino ualeat custodiri,
nec eius custodiam aliquatenus releuari permittas, quousque
denuo nostra scripta susceperis. Nam si quolibet modo in
hac re negligens uel lentus extiteris, ita in te districtissime
noueris uindicandum, ut quod ex te nescis pena possis
resecante cognoscere, quia sicut diximus si
intellectum hominis habuisses, que facere modo preciperis,
ante debueras etiam cum ultione a te
facta cognoscere.