Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVIII. Ad habitum redire cogatur, et recludatur in monasterio, qui religiosam uestem abiecit.

Item Gregorius Vitaliano, Episcopo Sipontino.
[lib. VII. Indict. 1. epist. 9.]
Si custos religiosi habitus, aut esse nosses episcopus,
filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri militiae,
te illic posito proiectis religiosis uestibus nec ad secularem
reuerti habitum, nec ad nos licuisset peruersam
epistolam destinare. Sed quia nimia desidia ac torpore
deprimeris, in tuo dedecore res ad presens illicita inpune


conmissa est. Nam sicut, prefati sumus, si sollicitus
extitisses, prius ad nos ultio mulieris prauissimae quam
culpa debuit peruenire. Quia ergo tantum hebes tantumque
es negligens, ut, nisi canonicam in te fueris cohercionem
expertus, in aliis districtionem et disciplinam
nescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus congruo
tibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus.
§. 1. Presentia igitur scripta suscipiens, euigila et excitatus
saltim exequere quod pressus nunc usque ignauia distulisti.
Instantiae ergo tuae sit predictam mulierem una cum
Sergio defensore nostro conprehendere, et statim non
solum ad male contemptum habitum sine excusatione
aliqua reuocare, sed etiam in monasterio, ubi omnino
districte ualeat custodiri, detrudere, et ita omnem circa illam
sollicitudinem exhibere, ut quam sit nefarium quod conmisit
ex tua possit districtione cognoscere. §. 2. Qua in re si
quis (quod non credimus) laicorum aliquo tibi ingenio
temptauerit obsistendum, a sanctissimae eum conmunionis
participatione suspende nobisque renunciare
festina, ut quantum sit execrabile quod presumit, postquam
consideratione propria non aduertit, emendationis
qualitate cognoscat. §. 3. In his autem omnibus ita cautum
stude te uigilantemque ostendere, ut culpam tuam non
geminare neglectu, sed aliquantisper ualeas sollicitudine
minuere.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1053/1054
Gehe zu Spalte: