Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XVII. Qui sacro tectam uelamine in coniugium ducit anathema sit.

Item ex eodem.
Si quis sacro uelamine consecratam in coniugium duxerit,
et post dicatum Deo propositum incesta federa sacrilegaque
miscuerit, ut in constitutis Gelasii Papae capitulo
XX. legitur, protinus equum est a sacra conmunione
detrudi, et nisi per publicam probatamque penitenciam non
recipi omnino. Si penituerint, transeuntibus de seculo
uiaticum non negetur. §. 1. In Calcedonensi concilio capitulo
XVII.: "Hoc perpetrantes excommunicentur; confitentibus
auctoritate episcopi misericordia largiatur."
§. 2. In epistola Syricii Papae c. 6.: "Velatae et
Deo consecratae, si abiecto proposito sanctitatis clanculo
sacrilega contagione se miscuerint, et illicitis conplexibus
publice et libere filios procreauerint, has nuptias detestabilesque
personas a monasteriorum cetu et ecclesiarum
conuentibus eliminandas esse iudicatum est, quatinus
detrusae ergastulis tantum facinus continua lamentatione
defleant." Unde et uerbo Domini, et canonica auctoritate
in hac sancta sinodo precipimus, ut omnino separentur, et
iuramento colligentur, ut ulterius sub uno non cohabitent
tecto.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1053/1054
Gehe zu Spalte: