C. X. Non sunt admittendae ad penitenciam uirgines sacrae, si publice nupserint.
Item ex Decreto eiusdem, capitulo 19. [in Codice canonum,in epistola autem ad Victricium c. 12.]
Que Christo spiritualiter nubunt si postea
publice nupserint, non eas admittendas esse ad penitenciam,
nisi hii, quibus se iunxerant, de mundo
recesserint. Si enim de hominibus hec ratio custoditur,
ut quecumque uiuente uiro alteri nupserit, adultera
habeatur, nec ei agendae penitenciae licentia conceditur,
nisi unus de his fuerit defunctus, quanto magis de illa
tenenda est, que ante se inmortali sponso coniunxerat
et postea ad humanas transmigrauit nuptias.