Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. De his, que uotum uirginitatis habentes nubunt, necdum sacro uelamine tectae.

Item ex Decretis Innocentii Papae, c. 20. [in Codice
canonum, et epist. 2. ad Victricium, c. 13.]
He uero, que nondum sacro uelamine sunt tectae,
tamen in proposito uirginali semper simulauerant se permanere
etc. et infra.
[PALEA.
Licet uelatae non fuerint, si forte nupserint his
agenda aliquanto tempore penitencia est, quia sponsio
earum a Domino tenebatur. Si enim inter homines


solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolui, quanto
magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solui sine
uindicta non debet? ]
Nam si Apostolus illas, que a proposito uiduitatis
discesserunt, dixerat habere dampnationem, quia
primam fidem irritam fecerunt; quanto magis uirgines
que frangere fidem conatae sunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1049/1050
Gehe zu Spalte: