Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IV. Ex quolibet sensu corporis mulier corrumpi potest.

Item Ciprianus ad Pomponium de uirginitate.
Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi,
quod inspici et probari possit, an uirgo sit, cum et manus
obstetricum et oculus sepe fallatur, et, si incorrupta


inuenta fuerit uirgo ea parte, qua mulier potest esse, poterit
tamen ex alia corporis parte peccasse, que corrumpi
potest, et tamen inspici non potest. Certe ipse concubitus,
ipse conplexus, ipsa confabulatio, et osculatio, et
coniacentium duorum turpis et feda dormitio, quantum
dedecoris et criminis confitetur? Si superueniens maritus
sponsam suam iacentem cum altero uideat, nonne indignatur
et fremit, et per zeli dolorem, portat gladium in
manu sua? Et Christus Dominus et iudex noster,
cum uirginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam
iacere cum altero cernit, quam indignatur et
irascitur? et quas penas in celestis huiusmodi coniunctionibus
conminatur? Cuius ut gladium spiritalem et
uenturum iudicii diem unusquisque fratrum possit euadere,
omni consilio prouidere et elaborare debemus.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1047/1048
Gehe zu Spalte: