Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. De uiduis et uirginibus que a religionis proposito discedunt.

Item ex epistola Gregorii missa ad Bonifatium.
Viduas a proposito discedentes uiduitatis, super quibus
nos consulere uoluit dilectio tua, frater karissime, credo
te nosse a S. Paulo et a multis sanctis Patribus, nisi
conuertantur, olim esse dampnatas. Quas nos apostolica
auctoritate dampnandas, et a conmunione fidelium
atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus,
usquequo obediant episcopis suis, et ad bonum, quod


ceperunt, inuite aut uoluntarie reuertantur. §. 1. De
uirginibus autem non uelatis, si deuiauerint, a sanctae
memoriae predecessore nostro Papa Innocentio taliter decretum
habemus: "He uero, que necdum sacro uelamine
tectae, tamen in proposito uirginali semper se simulauerint
permanere, licet uelatae non fuerint, tamen si
nupserint, aliquanto tempore his agenda penitencia est,
quia sponsio earum a Domino tenebatur. Si enim inter
homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolui,
quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo
pepigit, solui sine uindicta non poterit, etc." §. 2. Si
uirgines nondum uelatae taliter penitencia publica puniuntur,
et a cetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur,
quanto magis uiduae, que perfectioris etatis et
maturioris sapientiae atque consilii existunt, uirorumque
consortio multociens usae sunt, et habitum religionis assumpserunt,
et demum apostatauerunt, atque ad priorem
uomitum sunt reuersae, a nobis et ab omnibus fidelibus a
liminibus ecclesiae et a cetu fidelium usque ad satisfactionem
sunt eliminandae, et carceribus tradendae, qualiter
iuxta apostolum Paulum tradentes huiusmodi hominem
sathanae, ut spiritus eius sit saluus in die Domini. De
talibus enim Dominus per Moysen loquitur, dicens:
"Auferte malum de medio uestri." De quibus per
Prophetam ait: "Letabitur iustus, cum uiderit uindictam
inpiorum: manus suas lauabit in sanguine peccatoris."
De talibus namque, et eorum similibus, atque eisdem
consentientibus dicitur: "Quia non solum qui faciunt, sed
etiam qui consentiunt facientibus rei sunt."

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1047/1048
Gehe zu Spalte: