Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. I. Excommunicentur uiduae, que religioso habitu abiecto nuptias elegerint.

Sicut bonum est castitatis premium, ita et maiori obseruantia
et preceptione custodiendum est, ut si que
uiduae, quamlibet adhuc in minoribus annis positae, et
inmatura etate a uiro relictae, se deuouerint Deo, et
ueste laicali abiecta sub testimonio episcopi et ecclesiae
in religioso habitu apparuerint, postea uero ad seculares
transierint nuptias, secundum Apostolum dampnationem
habebunt, quia fidem castitatis, quam Deo
uouerunt, irritam facere uisae sunt. Tales ergo personae
a Christianorum conmunione sequestrentur, neque in
conuiuio cum Christianis conmunicent. Nam si adulterii
coniuges reae sunt si suis obnoxiae uiris non fuerint,
quanto magis uiduae, que Dei religiositatem
mutauerunt, crimine adulterii notabuntur, si deuotionem,
quam sponte, non coactae, Deo obtulerunt, libidinosa
corriperunt uoluptate, atque ad secundas nuptias
transitum fecerint? Que etsi uiolentia irruente ab aliquo
oppressae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere
in coniugio raptori uel uiolento uiro consenserint,
dampnatione superius dicta teneantur obnoxiae. De
talibus Apostolus ait: "Cum enim luxuriatae fuerint,
nubere in Christo uolunt, habentes dampnationem, quia
primam fidem irritam fecerunt."

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1047/1048