C. XVII. Graue peccatum est dies obseruare, et menses et annos.
Quis existimaret, quam magnum peccatum sit diesobseruare, et menses, et annos, et tempora, (sicut obseruant
qui certis diebus, siue mensibus, siue annis uolunt
uel nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum uanas
doctrinas hominum fausta uel infausta existiment tempora),
nisi huius mali magnitudinem ex timore Apostoli
pensaremus, qui talibus ait: "Timeo uos, ne forte
sine causa laborauerim in uobis?" Idem super epistolam
ad Galathas: [ad c. 4.] §. 1. Intelligat lector ad tantum
periculum animae pertinere supersticiosas temporum obseruationes,
ut dicat Apostolus: "Timeo uos, ne forte
sine causa laborauerim in uobis." Quod quamuis tanta
celebritate atque auctoritate per orbem terrarum in ecclesiis
legatur, plena sunt tamen conuenticula nostra hominibus,
qui tempora rerum agendarum a mathematicis accipiunt.
Iam uero, ne aliquid inchoetur aut edificiorum, aut huiusmodi
quorumlibet operum, diebus, quos Egiptiacos uocant,
sepe etiam nos monere non dubitant.