C. XVI. Dies Egiptiaci, et Ianuarii kalendae non sunt obseruandae.
Item Augustinus.Non obseruetis dies, qui dicuntur Egiptiaci, aut kalendas
Ianuarii, in quibus cantilenae quedam, et comessationes,
et ad inuicem dona donantur, quasi in principio anni boni
fati augurio, aut aliquos menses, aut tempora, aut dies,
et annos, aut lunae et mensis solisque cursum, quia
qui et has, et quascumque diuinationes, aut fata, aut
auguria obseruat, aut adtendit, aut consentit obseruantibus
inutiliter et sine causa, et magis ad sui dampnationem
quam ad salutem tendit; siue per quosdam numeros
litterarum, et lunae, per Pitagoricam nigromantiam
egrotantium uitam uel mortem, uel prospera uel aduersa
futura inquirunt, siue qui adtendunt somnialia scripta, et
falso in Danielis nomine intitulata, et sortes, que
dicuntur sanctorum Apostolorum, et auguria auium, aut
aliqua pro domo facienda, aut coniugia copulanda, aut
in collectionibus herbarum carmina dicunt, aut pictatiolas
pro quauis infirmitate scriptas, super homines aut
animalia ponunt, preter simbolum et orationem dominicam,
aut magicis falsitatibus in grandinariis et tempestatibus
credunt. Qui autem talibus credunt, aut ad eorum
domos euntes, aut suis domibus introducunt, ut interrogent,
sciant, se fidem Christianam et baptismum preuaricasse,
et paganum, et apostatam, id est retro abeuntem
et Dei inimicum, iram Dei grauiter in eternum
incurrisse, nisi ecclesiastica penitencia emendatus Deo
reconcilietur. Dicit enim Apostolus: "Siue manducatis,
siue bibitis, siue quid aliud facitis, in nomine Domini
nostri Iesu Christi facite, in quo uiuimus, mouemur, et
sumus."
De temporum quoque obseruationibus scribit Augustinus
in Enchiridion: [c. 79.]