C. XII. Melius est errare in misericordia remittendi quam in seueritate ulciscendi.
Item Iohannes Crisostomus. [id est auctor operisimperfecti, homilia. ad c. 23. Matthaei.]
"Alligant autem opera grauia et inportabilia, etc." Tales
sunt sacerdotes etiam nunc, qui omnem iusticiam populo
mandant, et ipsi nec modicam seruant, uidelicet, non ut
faciendo sint, sed ut dicendo appareant iusti.
Tales sunt qui graue pondus uenientibus ad penitenciam
inponunt, quia dicunt, et non faciunt, et sic, dum
pena penitenciae presentis fugitur, contempnitur pena peccati
futura. Sicut enim, si fascem super humeros adolescentis,
quem non potest baiulare, posueris, necesse habet
ut aut fascem reiciat, aut sub pondere confringatur: sic et
homo, cui graue pondus penitenciae inponis, aut
penitenciam reiciet, aut suscipiens, dum sufferre
non potest, scandalizatus amplius peccat. Deinde, etsi
erramus modicam penitenciam inponentes, nonne melius
est propter misericordiam rationem dare, quam propter
crudelitatem? Ubi enim paterfamilias largus est, dispensator
non debet esse tenax. Si Deus benignus,
ut quid sacerdos eius austerus uult apparere?