Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. X. Penitentes legem Dei diligant, iniquitatem odio habeant.

Item.
Affectum illum in se recipiat penitens, quem gerebat
ille, qui dicebat: "Iniquitatem odio habui, et abhominatus
sum;" secundum ea, que scripta sunt in sexto
Psalmo atque in aliis quamplurimis; uel ea, que Apostolus
dixit ad eos, qui secundum Deum contristati sunt:
"Quantum operatum est," inquit, "in nobis
sollicitudinem, sed excusationem, sed indignationem, sed
emulationem, sed uindictam. In omnibus exhibuistis uos
cautos esse negocio." Sed et ipsis in quibus
deliquit, agens multa contraria, sicut et Zacheus fecit.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1043/1044