Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VI. Sine personarum acceptione inploranti penitencia detur.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 74. 75. 80. 82. 81.
64. 79.]
Sacerdos penitenciam imploranti absque personae
acceptione penitenciam secundum leges iniungat. Negligentiores
uero penitentes tardius reconcilientur. Omni
autem tempore ieiunii penitentibus manus a sacerdotibus
inponantur. Diebus etiam remissionis penitentes genua
flectant, mortuos in ecclesiam efferant, et sepeliant.
Die autem dominico non ieiunent. Nam qui dominico


die studiose ieiunat non creditur esse catholicus. Penitentes
uero, qui leges penitenciae attente execuntur, si
casu in itinere uel in mari mortui fuerint, ubi eis subueniri
non possit, memoria eorum et orationibus et oblationibus
conmendetur.
Unde in VIII. Sinodo legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1041/1042
Gehe zu Spalte: