Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Et qualitas criminum, et contricio penitentium in satisfactione inponenda a sacerdote consideretur.

Item Nykolaus Papa.
De his uero, qui pro criminibus penitenciam gerunt,
et ad cingulum miliciae reuertuntur, constat eos contra
sacras regulas agere. Verum quia crimina non equalia
sunt, perhibesque alios horum propter nimiam ebetudinem
in desperationem cecidisse, alios ob hoc ad paganos fugisse:
tibi hoc conmittimus decernendum, nimirum, qui
loca et tempus regionis illius, modumque culpae,
nec non et penitenciam, et gemitus hominum ad confessionem
uenientium presens positus inspicere uales.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1041/1042
Gehe zu Spalte: