Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. In periculo constitutis penitenciae quantitas non est inponenda, sed innotescenda.

Ab infirmis in periculo mortis positis pura est confessio
peccatorum inquirenda, non tamen illis inponenda
est quantitas penitenciae, sed innotescenda, et cum amicorum
orationibus et elemosinarum studiis pondus penitenciae
subleuandum, si forte migrauerint, ne obligati et
conmunione et consortio ueniae fiant alieni. A quo periculo
si diuinitus ereptus conualuerit, penitenciae modum a
sacerdote sibi inpositum diligenter obseruet, et ideo secundum
auctoritatem canonicam, ne illis ianua pietatis clausa
uideatur, orationibus et consolationibus ecclesiasticis,
sacra unctione olei inuncti, secundum statuta sanctorum
Patrum conmunione uiatici reficiantur.
II. Pars. Gratian. Aliis uero pro qualitate peccati et
presidentium arbitrio tempora penitenciae decernenda sunt.
Unde Leo Papa: [ep. LXXVII. al. LXXIX. ad Nicetam
episcopum, c. 6.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1041/1042
Gehe zu Spalte: