Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Penitencia morientibus non est deneganda.

Agnouimus penitenciam morientibus denegari, nec
illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae
suae cupiunt remedio subueniri. Horremus
(fateor) tantae inpietatis aliquem reperiri, ut de Dei
pietate desperet, quasi non possit ad se quouis tempore
concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum
hominem redimere, quo se uelle expediri
desiderat et liberari. Quid hoc, rogo, aliud est
quam morienti mortem addere, eiusque animam sua
crudelitate, ne absoluta possit esse, occidere? cum
Dominus ad subueniendum paratissimus, inuitat
ad penitenciam, sic promittit peccatori: "In quacumque
hora etc.," et item: "Nolo mortem peccatoris,
sed ut conuertatur, et uiuat." Salutem ergo
homini adimit quisquis mortis tempore penitenciam
sibi denegauerit, et desperauerit de misericordia
Dei, qui eum ad subueniendum morienti sufficere
uel in momento posse non crediderit. Perdidisset
latro in cruce premium ad Christi dexteram pendens, si
illum unius horae penitencia non iuuisset. Cum esset in
pena, penituit, et pro unius professione sermonis habitaculum
paradysi eo promittente promeruit. Vera
ergo ad Deum conuersio in ultimis positorum mente
pocius est estimanda quam tempore, Propheta hoc
asserente taliter: "Cum conuersus ingemueris, tunc
saluus eris." Cum ergo Dominus sit cordis inspector, quouis
tempore non est deneganda penitencia postulanti,
cum illi se obliget iudici, cui occulta omnia nouerit
reuelari.
Gratian. Cui autem penitencia non denegatur, nec
reconciliatio sibi deneganda est. Inconsulto ergo episcopo
penitentem presbiter reconciliare non debet, nisi ultima necessitas
cogat.


Unde in Cartaginensi Concilio III. [c. 32.] legitur:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1039/1040
Gehe zu Spalte: