C. XI. Non respuatur eius oblatio, qui festinans ad penitenciam sacerdotem inuenire non potuit.
Item ex Concilio Epanensi.Si aliquis fuerit mortuus, qui iam sit confessus,
et testimonium habet bonum, et non poterat uenire ad
sacerdotem, sed preoccupauit eum mors in domo aut in uia,
faciant pro eo parentes eius oblationem ad altare, et dent
redemptionem pro captiuis.
Gratian. Ecce, quod episcopo precipiente penitentes de
occultis peccatis, siue in periculo constituti per presbiterum possunt
reconciliari. §. 1. Sed si necessitate mortis peccator urgetur,
et episcopus ita remotus est, quod eum presbiter consulere non
possit, negabitur penitencia morienti? et beneficium reconciliationis
non prestabitur penitenti, quem conuersum Deus recipit ad
ueniam, iuxta illud: "In quacumque hora peccator conuersus
fuerit etc.," et item: "Conuertimini ad me in toto corde
uestro et ego conuertar ad uos," ecclesia sibi reconciliare
negliget? quem intus Deus suscitauit ecclesia foris absoluere
contempnet? dampnabit episcopi absentia quem gratia diuinae
presenciae illustrat per lauacrum regenerationis? Morituris
succurritur etiam a laicis, si presbiteri defuerint. Cur ergo
beneficio reconciliationis per presbiterum subueniri ei non
poterit, si contigerit episcopum deesse? si secundum Augustinum
qui agens in extremis confitetur socio turpitudinem criminis fit
dignus uenia ex desiderio sacerdotis, cur non similiter sit dignus
reconciliatione ex desiderio episcopi qui sacerdoti non negat maculam
sui reatus? Item morientibus penitenciam negare presbiteri
non debent.
Unde Iulius Papa ait: