Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. X. Non est neganda reconciliatio his, qui tempore necessitatis eam inplorant.

Item Leo Episcopus. [ad Theodorum, ep. LXXXIX.
al. XCI.]
His qui in tempore necessitatis, et in periculi
urgentis instantia presidium penitenciae, et mox reconciliationis
inplorant, nec satisfactio interdicenda est, nec
reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras
possumus ponere, nec tempora diffinire, apud quem
nullas patitur uenire moras conuersio, dicente Dei
spiritu per Prophetam: "Cum conuersus ingemueris,
tunc saluus eris." §. 1. Quod si ita aliqua egritudine


aggrauati sunt, ut quod paulo ante poscebant
sub presenti significare non ualeant, testimonia eis
fidelium circumstantium prodesse debebunt. Simul
tamen et penitenciae, et reconciliationis beneficium
consequantur, seruata tamen regula canonum
paternorum circa eorum personas, qui in dominica fide
discedendo peccauerunt.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1037/1038
Gehe zu Spalte: