Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. IX. Cura et probatione episcopi morientes reconcilientur.

Item ex Concilio Niceno. [c. 12.]
De his uero, qui recedunt ex corpore, antiquae legis
regula obseruabitur etiam nunc ita, ut, si forte quis recedit
ex corpore, necessario uitae suae non defraudetur
uiatico. Quod si desperatus aliquis recepta conmunione
superuixerit, sit inter eos, qui sola oratione
conmunicant. De omnibus tamen his, qui a corpore
recedunt, in dando eis communionem cura et probatio
sit episcopi.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1037/1038
Gehe zu Spalte: