Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VIII. Aliorum testimonio moriturus reconcilietur, si obmutuit uel in frenesim uersus est.

Item ex Concilio Cartaginensi IV. [c. 76.]
Is qui penitenciam in infirmitate petit, si casu, dum
ad eum sacerdos inuitatus uenit, oppressus infirmitate
obmutuerit uel in frenesim conuersus fuerit, dent testimonium
qui eum audierunt, et accipiat penitenciam, et, si
continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus inpositionem,
et infundatur ori eius eucharistia. Si superuixerit,
admoneatur a supradictis testibus peticioni suae
satisfactum, et subdatur statutis penitenciae legibus
quamdiu sacerdos, qui penitenciam dederit, probauerit,
Item: [c. 78.] §. 1. Penitentes, qui in infirmitate uiaticum
eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine
manus inpositione, si superuixerint.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1037/1038
Gehe zu Spalte: