Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Sine manus inpositione recedentes de corpore reconcilientur.

Item ex Concilio Aurasico. [c. 3.]
Qui recedunt de corpore penitencia accepta, placuit
sine reconciliatoria manus inpositione eis conmunicare,
quod morientis sufficit reconciliationi secundum diffinitiones
Patrum, qui huiusmodi conmunionem uiaticum


congrue, nominauerunt. Quod si superuixerint, stent in
ordine penitentium, ut ostensis necessariis penitenciae
fructibus legitimam conmunionem cum reconciliatoria manus
inpositione recipiant. §. 1. Clericis quoque desiderantibus
penitencia non est neganda. §. 2. Similiter
subito obmutescens (prout statutum est) baptizari, aut
penitenciam accipere potest, si uoluntatis preteritae testimonium
aliorum uerbis habet, aut presentis in suo nutu.
§. 3. Amentibus etiam quecumque pietatis sunt sunt conferenda.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1037/1038
Gehe zu Spalte: