Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Nec diacono ministrare, nec penitentem in ecclesia benedicere presbitero licet.

Item ex Concilio Agatensi. [c. 43. et 44.]
Ministrare diaconus, aut consecrare altare presbiter
non presumat. §. 1. Benedictionem quoque super plebem
in ecclesia fundere, aut penitentem in ecclesia benedicere
presbitero penitus non licebit.


Gratian. Ecce, quod ab episcopo excommunicatus per sacerdotem
reconciliari non potest. Sed notandum est, quod reconciliatio
alia est publica, alia priuata. Publica reconciliatio est,
quando penitentes ante ecclesiae ingressum publice representantur,
et per inpositionem manus episcopalis ecclesiae publice
reconciliantur. Hec uidetur sacerdotibus esse prohibita. Unde
circa finem illius capituli non simpliciter prohibentur penitentes
reconciliare, sed in publica missa. Priuata uero reconciliatio
est, quando de peccatis occultis penitentes uel in extremis agentes
ad gratiam reconciliationis accedunt. Hec reconciliatio potest
fieri per sacerdotem.
Unde Euaristus Papa ait:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1035/1036
Gehe zu Spalte: