Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Penitentium reconciliatio, crismatis et puellarum consecratio a presbiteris non fiat.

Si iubet sanctitas uestra, suggero. Nam memini, preterito
concilio statutum, ut crisma, uel reconciliatio penitentium,
nec non et puellarum consecratio a presbiteris non
fiat. Si quis autem emerserit hoc faciens, quid de eo
statuendum sit? Aurelius episcopus dixit: Audiuit dignatio
uestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri Fortunati,
quid ad hec dicitis? Ab uniuersis episcopis dictum est:
Crismatis confectio, et puellarum consecratio a presbiteris
non fiat. Reconciliare quemquam in publica missa
presbitero non liceat. Hoc omnibus placet.
Gratian. Puellarum tamen consecratio episcopo consulto
per presbiterum fieri ualet.
Unde in Cartaginensi Concilio III.: [c. 36.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1035/1036
Gehe zu Spalte: