Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIV. Que magorum prestigiis fiunt non uera, sed fantastica esse probantur.

Nec mirum de magorum prestigiis, quorum in tantum
prodiere maleficiorum artes, ut etiam Moysi in illis signis
resisterent, uertentes uirgas in dracones, aquam
in sanguinem, cum fertur in gentilium etiam libris,
quod quedam maga Circe socios Ulixis mutauit in
bestias. Legitur etiam de sacrificio, quod Archades deo
suo Lieo inmolabant, ex quo quicumque sumerent in bestiarum
formas conuerterentur. Sed hec omnia magicis
prestigiis pocius fingebantur quam rerum ueritate conplerentur.
Ut ergo ipsi errores ignorantibus manifesti
fiant, de eorum proprietate atque inuentoribus iuxta traditionem
maiorum primum dicere congruum arbitramur.
§. 1. Magi sunt qui uulgo malefici ob facinorum magnitudinem
nuncupantur. Hi sunt qui permissu Dei elementa
concutiunt, mentes hominum turbant minus confidentium in
Deo, ac sine ullo ueneni haustu uiolentia tantum carminis
interimunt. Unde et Lucanus: "Mens hausti
nulla sanie polluta ueneni, incantata perit." Demonibus
enim accitis audent uentilare, ut quosque suos perimant
malis artibus inimicos. Hi etiam sanguine utuntur
et uictimis sepe contingunt corpora mortuorum. §. 2.
Nigromantici sunt quorum precantationibus uidentur
resuscitari mortui, diuinare et ad interrogata respondere.


Nigro enim grece mortuus, mantia diuinatio nuncupatur,
ad quos suscitandos cadaueri sanguis adicitur.
Nam amare sanguinem demones dicuntur, ideoque, quociescumque
nigromantia fit, cruor aquae miscetur, et
colore sanguinis facilius prouocantur. §. 3. Ydromantici
ab aqua dicti. Est enim ydromantia in aquarum inspectione
umbras demonum euocare, et imagines ludificationes
eorum uidere, ibique ab eis aliqua audire, ubi
adhibito sanguine etiam inferos perhibentur suscitare.
Et infra: §. 4. Ad hec omnia supradicta pertinent ligaturae
execrabilium remediorum, que ars non conmendat
medicorum, seu in precantationibus, seu in karacteribus
suspendendis atque ligandis, in quibus omnibus
ars demonum est, ex quadam pestifera societate hominum et
angelorum malorum exorta. Unde et cuncta uitanda sunt
Christiano, et omnino penitus execratione repudianda
atque dampnanda. §. 5. Auguria autem sunt auium.
Hec autem Friges primi inuenerunt. §. 6. Prestigium
uero Mercurius dicitur primus inuenisse. Dictum est
autem prestigium, quod prestringat aciem oculorum. §. 7.
Aruspicinae artem primus Etruscis tradidisse dicitur
quidam Tages. Hic exanimis aruspicinam dictauit,
et postea non apparuit. Nam dicitur fabulose arante quodam
rustico subito ex glebis exiluisse, et aruspicinam
dictasse, qua die mortuus est. Quos libros Romani
ex Etrusca lingua in propriam mutauerunt. §. 8. His
ergo portentis per demonum fallaciam illuditur curiositas
humana, quando id inpudenter appetunt scire, quod nulla
eis ratione conpetit inuestigare. Hec potestas ideo datur
inmundis spiritibus, ut peruersos sibi aptent, hoc
est prauos homines, seducant illos, qui spernunt ueritatem,
et credunt mendacio, et iuxta Pauli sentenciam sanam
doctrinam non ferent, sed ad sua desideria coaceruabunt
sibi magistros prurientes auribus, et a ueritate quidem
auertent auditum, ad fabulas autem conuertentur, onerati
peccatis ducentur uariis desideriis, semper discentes, et
numquam ad scientiae ueritatem peruenientes. Quemadmodum
autem Iamnes et Mambres restiterunt Moysi,
ita et isti resistunt ueritati, homines corrupti mente, reprobi
circa fidem; sed ultra non proficient, insipientia eorum
manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit. §. 9. Nec
ideo quisquam credere debet, quoslibet magicis artibus
aliquid facere posse sine permissu Dei, (qui omnia, que
fiunt, aut iusto iudicio facit, aut permissu suo ita fieri
sinit), quod predicti magi leguntur similia fecisse Moysi, qui
uirgam suam proiecit, et conuersa est in draconem, proieceruntque
singuli uirgas suas, que conuersae
sunt in dracones, sed deuorauit uirga Aaron


uirgas eorum. Non enim fuerunt creatores draconum
nec magi, nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur.
Insunt enim rebus corporeis per omnia elementa:
quedam occultae rationes seminariae, quibus cum data
fuerit oportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt
in species debitas suis modis et finibus: et sic non dicuntur
angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec
agricolae segetum, uel quorumcumque gignentium in
terra creatores dicendi sunt, quamuis nouerint prebere
quasdam uisibiles oportunitates et causas, ut illa nascantur.
Quod autem isti faciunt uisibiliter, hoc illi inuisibiliter.
Deus uero solus unus est creator, qui causas ipsas et
seminarias rationes rebus inseruit. §. 10. Preterea quidam
putant querendum, quomodo scriptura narret Phithonissam
Samuelem prophetam suscitasse ad colloquium
Saulis inpiissimi regis, si phithonica diuinatio errori
magicae artis deputanda sit. Quibus ita responderi potest,
indignum omnino facinus esse, si secundum uerba
ystoriae conmodetur assensus. Quomodo enim fieri
poterat, ut arte magica attraheretur uir a natiuitate
sanctus, et uitae operibus iustus; at, si non attractus est,
consensit? Quod utrumque de iusto credere aduersum
est. Nullum enim suffragium habet iusticia
si tractus aut uoluntarius, amisit meritum
spiritale, quod positus in carne quesierat, quod ualde
absurdum est, quia qui hinc iustus recedit permanet iustus.
Porro hoc est prestigium sathanae, quo, ut plurimos
fallat, etiam bonos habere se in potestate confingit. Quod
Apostolus inter cetera ostendit, dicens: "Ipse sathanas
transfigurat se in angelum lucis." Ut enim errorem faceret,
in quo glorificaretur, in habitu uiri iusti et nomine se
subornauit, ut nichil proficere spem, quam predicabant Dei
cultoribus, mentiretur, quando hinc exeuntes iustos
finxit in sua esse potestate. Sed hoc quosdam fallit, quod
de morte Saulis et filii eius non sit mentitus, quasi
magnum sit diabolo ante occasum mortem corporis preuidere,
cum signa quedam soleant apparere morituris, quippe
a quibus Dei protectio amota uidetur, quanto magis diabolus,
quem angelica maiestate sublimem prophetica
oracula fuisse testantur, de cuius magnitudine Apostolus
ait: "An ignoratis altitudinem sathanae?" Quid mirum
ergo, si inminentem prope mortem potuit preuidere, cum
hoc sit, unde fallit et se in potestate Dei uult adorari?
Nam tanta ebitudine demens effectus est Saul, ut ad Phithonissam
confugeret. Deprauatus enim causa peccati ad
hec se contulit, que dampnauerat. Sed si quis propter
ystoriam ea, que uerbis expressa sunt, putet non pretermittenda,
ne ratio ystoriae inanis sit, recte facit


quidem: si tamen minime istud ad ueri rationem rapiat,
sed ad uisum et ad intellectum Saulis. Neque
enim reprobus factus bonum poterat intellectum habere.
Historicus enim mentem Saulis et habitum Samuelis
descripsit, ea, que dicta sunt et uisa, exprimens,
pretermittens, si uera an falsa sint. Qui
ait? "Audiens, in quo habitu esset excitatus, intellexit,"
inquit, "hunc Samuelem esse." Quid intellexerit
retulit, et, quia non bene intellexit, contra scripturam
alium adorauit quam Deum, et putans Samuelem adorauit
diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet sathanas.
Ad hoc enim nititur, ut adoretur quasi Deus. Si
enim Samuel illi uere aparuisset, non utique uir iustus permisisset
se adorari, qui predicauerat Dominum solum
esse adorandum. Et quomodo homo Dei, qui cum Abraham
in refrigerio erat, diceret ad uirum pestilentiae,
dignum ardore gehennae: "Cras mecum eris?" His duobus
titulis subtilitatem fallaciae suae prouidit inprouidus
sathanas, quia et adorari se permisit sub habitu et
nomine Samuelis contra legem, et uirum peccatis pressum,
cum magna distantia peccatorum et iustorum sit, cum
Samuele iustissimo futurum mentitus est. Verum potest
dici, uerum potest uideri, si de Samuelis nomine
taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat; ad eum enim
transmigrauit, quem adorauit. Semper ergo diabolus
sub uelamine latens prodit se, dum ea confingit, que hereant
personis, per quas fallere nititur. §. 11. Si
autem quilibet opponit, ac dicit, quomodo
eueniunt illa, que illi diuini predicunt futura? aut quomodo
possunt egris prebere medelam, aut sanis inmittere
egritudinem, si aliquid propriae uirtutis ac potestatis non
habeant? hoc a nobis recipiat responsum,
quod ideo quisque non debet eis credere, quia aliquando
eueniunt que predicunt, aut sanare uidentur languidos,
uel ledere sanos, quia hoc permissu Dei fit, ut
ipsi, qui hoc audiunt uel uident, probentur, et apareat
quali fide sint uel deuotione erga Deum. Sicut
in Deuteronomio legitur Moyses ex uerbo Domini
populo Dei precepisse, ita dicens: "Si surrexerit in
medio tui propheta, aut qui somnium dicat se uidisse, et
predixerit signum atque portentum, et euenerit quod
locutus est, et dixerit tibi: eamus, et sequamur Deos
alienos, quos ignoras, et seruiamus eis: non audies uerba
prophetae aut somniatoris, quia temptat uos Dominus
Deus uester, ut palam fiat, utrum diligatis eum, an
non. In toto corde uestro et in tota anima uestra
Dominum Deum uestrum sequimini, et ipsum timete;
mandata eius custodite, et audite uocem illius, ipsi
seruietis, et ipsi adherebitis etc." Ubi sane intelligi
uoluit, etiam illa, que a diuinantibus non secundum Deum
dicuntur, si acciderint que dicuntur, non sic accipienda,
ut fiant que precipiuntur ab eis, aut colantur
que coluntur ab eis. Nec preter suam potestatem Deus


ostendit esse, quod contingunt, sed quasi quereretur, cur
ea permittat, causam temptationis exposuit, ad cognoscendum
utique eorum dilectionem, utrum eam habeant
erga Deum suum, cognoscendum uero ab
ipsis pocius, quam ab illo, qui scit omnia ante, quam
fiant.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1031/1032
Gehe zu Spalte: