Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XIII. Abiciatur sacerdos qui huiusmodi a maleficis operam dederit.

Quicumque sacerdotum uel ministrorum deinceps causa
cuiuslibet doloris permotus aut altare uestibus sacris
exuere presumpserit, aut qualibet alia lugubri ueste
accinxerit, seu etiam si consueta luminariorum obsequia
de templo Dei subtraxerit, uel extingui preceperit,
si eum antea uerae penitudinis coram metropolitano
satisfactio non purgauit, loci sui dignitate se nouerit
et honore priuari; illis proculdubio personis ab hac ultionum
sentencia separatis, que aut contaminationem sacrorum ordinum,
uel subuersionem sanctae fide metuentes, aut hostilitatem


uel obsidionem perferentes, seu etiam diuinorum
iudiciorum sentenciam metuentes fecisse contigerit, in
quorum facto plus humilitas, qua Deus placatur, quam
interni dolositas liuoris declaratur. §. 1. Plerique etiam
sacerdotum sauciati inimicitiae dolo missam pro requie
defunctorum promulgatam fallaci uoto pro uiuis student
celebrare hominibus ut is, pro quo ipsum offerunt
sacrificium mortis incurrat periculum.
Proinde nostrae elegit unanimitatis conuentus, ut, si
quis deinceps talia perpetrasse fuerit detectus, a proprii
deponatur ordinis gradu, et tam ipse sacerdos quam etiam
ille, qui eum ad talia peragenda incitasse perpenditur, exilii
perpetui ergastulo religentur.
III. Pars. Gratian. Ex premissis auctoritatibus colligitur,
quod arioli, aruspices, incantatores, et sortilegi, atque ceteri
huiusmodi sectatores ab ecclesia sunt eliminandi, et, nisi resipuerint,
perpetuo excommunicandi. §. 1. Sed quod in ultimo
Anquirensi capitulo ea, que per incantatores fiunt, non in
corpore, sed in spiritu fieri dicuntur, Augustinus in libro de
ciuitate Dei uidetur asserere ita dicens:

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1031/1032
Gehe zu Spalte: