Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. XII. Sortilegam et magicam artem episcopi modis omnibus eliminare studeant.

Item ex Concilio Anquirensi, c. 1.
Episcopi, eorumque ministri omnibus uiribus
elaborare studeant, ut perniciosam et a zabulo inuentam
sortilegam et magicam artem ex parrochiis suis penitus
eradicent, et si aliquem uirum aut mulierem huiuscemodi
sceleris sectatorem inueniunt, turpiter dehonestatum
de parrochiis suis eiciant. Ait enim Apostolus:
"Hereticum hominem post primam et secundam correctionem
deuita, sciens, quia subuersus est qui eiusmodi
est." Subuersi sunt et a diabolo captiui tenentur
qui relicto creatore suo diaboli suffragia querunt,
et ideo a tali peste debet mundari sancta ecclesia. §. 1.
Illud etiam non est omittendum, quod quedam sceleratae
mulieres retro post sathanam conuersae, demonum
illusionibus et fantasmatibus seductae, credunt se et
profitentur, cum Diana nocturnis horis dea paganorum, uel
cum Herodiade, et innumera multitudine mulierum equitare
super quasdam bestias, et multa terrarum spacia intempestae
noctis silentio pertransire, eiusque iussionibus
obedire uelut dominae, et certis noctibus euocari ad eius
seruicium. Sed utinam he solae in perfidia sua perissent,
et non multos secum ad infidelitatis interitum pertraxissent.
Nam et innumera multitudo hac falsa opinione
decepta uera esse credunt, et credendo a recta fide
deuiant, et errore paganorum inuoluuntur, cum aliquid
diuinitatis aut numinis extra unum Deum arbitrantur.
Quapropter sacerdotes per ecclesias sibi conmissas populo
Dei omni instantia predicare debent, ut nouerint hec
omnino falsa esse, et non a diuino, sed a maligno spiritu
talia fantasmata mentibus fidelium irrogari. §. 2.


Siquidem ipse sathanas, qui transfigurat se in angelum lucis,
cum mentem cuiusque mulieris ceperit, et hanc per
infidelitatem sibi subiugauerit, illico transformat se in
diuersarum personarum species atque similitudines, et
mentem, quam captiuam tenet, in sompnis deludens, modo
leta, modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas
ostendens, per deuia queque deducit, et, cum solus spiritus
hoc patitur, infidelis hoc non in animo, sed in
corpore euenire opinatur. Quis enim in somnis et
nocturnis uisionibus se non extra ipsum educitur,
et multa uidet dormiendo, que uigilando numquam uiderat?
Quis uero tam stultus et hebes sit, qui hec omnia, que in
solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur,
cum Ezechiel propheta uisiones Domini in spiritu, non in
corpore uidit, et audiuit, sicut ipse dicit: "Statim,"
inquit, "fui in spiritu?" Et Paulus non audet dicere se
raptum in corpore. Omnibus itaque publice annunciandum
est, quod qui talia credit et his similia fidem perdit,
et qui rectam fidem non habet, hic non est eius, sed
illius, in quem credit, id est diaboli. Nam de Domino nostro
scriptum est: "Omnia per ipsum facta sunt." Quisquis
ergo credit fieri posse, aliquam creaturam
aut in melius aut in deterius inmutari, aut transformari
in aliam speciem uel in aliam similitudinem, nisi ab
ipso creatore, qui omnia fecit, et per quem omnia facta
sunt, proculdubio infidelis est, et pagano deterior.
II. Pars. Gratian. Nonnulli inueniuntur, qui interno
liuore permoti in perniciem suorum inimicorum altare sacris
uestibus exuunt, aut lugubri ueste accingunt, uel consueta luminariorum
obsequia Dei ecclesiis subtrahunt, uel missam pio requie
defunctorum promulgatam pro uiuis celebrant hominibus.
Quorum omnium maleficia nequissima Toletanum Concilium
[XIII.] condempnat, dicens: [c. 7.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1029/1030
Gehe zu Spalte: