Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. V. Honore priuetur episcopus aut presbiter, qui magos uel aruspices consulit.

Item ex Concilio Tolletano IV., c. 30.
Si quis episcopus, aut presbiter, siue diaconus, uel
quilibet de ordinibus clericorum aruspices, aut incantatores,
aut ariolos, aut certe augures uel sortilegos,
uel qui profitentur artem magicam, aut aliquos
eorum similia exercentes consuluisse fuerit deprehensus,
ab honore dignitatis suae suspensus monasterii curam
excipiat, ibique penitenciae perpetuae deditus
scelus admissum sacrilegii soluat.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1027/1028
Gehe zu Spalte: