Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Elementa colere, lunae stellarum cursus in suis operibus seruare Christianis non licet.

Item ex Concilio Martini Papa. [id est, ex Cap.
Martini Bracarensis, c. 72.]
Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium,
et obseruare uel colere elementa, aut lunae aut stellarum
cursus, aut inanem signorum fallaciam pro domo
facienda, uel propter segetes uel arbores plantandas,
uel coniugia socianda. Scriptum est enim: "Omnia,
que facitis aut in uerbo, aut in opere, omnia in nomine


Domini nostri Iesu Christi facite, gratias agentes Deo." §. 1.
Nec in collectionibus herbarum, que medicinales sunt,
aliquas obseruationes aut incantationes liceat attendere,
nisi tantum cum symbolo diuino, aut oratione dominica,
ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur.
§. 2. Si quis autem, paganorum consuetudinem
sequens, diuinos et sortilegos in domum suam introduxerit,
quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inueniant,
uel lustrationes paganorum faciant, quinque annis penitenciam
agat. §. 3. Mulieribus quoque Christianis
non liceat in suis lanificiis uanitatem obseruare, sed
Deum inuocent adiutorem, qui eis sapientiam texendi
donauit.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1027/1028
Gehe zu Spalte: