QUESTIO V.
GRATIANUS.Quod autem sortilegi et diuini, si cessare noluerint, excommunicandi
sint, ratione et auctoritate probatur. Est enim quoddam
genus culturae ydolorum, ex demonum consultationibus
futura predicere. Sicut enim auarus, quia cultum Deo debitum
nummo inpendit, ydolorum cultor ab Apostolo nominatur, sic
illi, qui futura, que ex Dei oraculo nonnumquam reuelata inueniuntur,
uel demonum consultatione, uel quibuslibet prestigiis
inuenire laborant, diuinitatis iura creaturis attribuunt. Futura
enim prescire solius Dei est, qui in sui contemplatione etiam
angelos illa prescire facit. Unde Ysaias ait: "Priora et nouissima
annunciate michi, et dicam, quod Dii estis." §. 1. Cultores
uero ydolorum a conmunione fidelium separandi sunt. Unde
Apostolus ait in epistola ad Chorinthios: "Si quis frater nominatur
fornicator, aut auarus, aut ydolis seruiens, cum eiusmodi nec
cibum sumere." Hinc etiam in decreto Gregorii iunioris,
[in Concilio Romano presidentis, c. 12.] legitur: