Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. III. Quod ex corporeis motibus internas animae cogitationes diabolus conprehendat res occultissima est.

Quodam loco dixi, demones aliquando hominum
dispositiones non solum uoce prolatas, uerum etiam cogitatione
conceptas, cum signa quedam ex animo exprimuntur
in corpore, tota facilitate perdiscere. Rem dixi occultissimam
audaciori assertione quam debui. Nam peruenire
ista ad noticiam demonum per nonnulla etiam experimenta
conpertum est. Sed utrum quedam signa dentur ex
corpore cogitantium, illis sensibilia, nos autem latentia, an
alia ui spirituali ista cognoscant, aut difficillime potest
ab hominibus, aut omnino non potest inueniri.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1025/1026
Gehe zu Spalte: