Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. II. Quot modis demones futura prenoscunt.

Sciendum est, hanc esse naturam demonum, ut aerii
corporis sensu terrenorum corporum sensum facile precedant,
celeritate etiam propter aerii corporis superiorem
mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum uel
ferarum, uerum etiam uolatus auium inconparabiliter
uincant. Quibus duabus rebus, quantum ad aerium corpus
attinet, prediti, hoc est acumine sensus et celeritate motus,
multo ante cogitata prenunciant, uel nunciant
que homines pro sensus terreni tarditate mirentur. Accessit
etiam demonibus per tam longum tempus, quo eorum uita
protenditur, rerum longe maior experientia, quam potest
hominibus propter breuitatem uitae peruenire. Per has
efficacias, quas aerii corporis natura sortita est, non solum
multa futura predicunt demones, uerum etiam multa
faciunt, que quoniam homines dicere aut facere non possunt,
eos dignos quidam, quibus seruiant et quibus honores
diuinos deferant, arbitrantur, instigante maxime uicio
curiositatis, propter amorem felicitatis falsae atque terrenae,
et exellentiae temporalis. [c. 5.] §. 1. Nunc igitur,
quoniam de diuinatione demonum questio est, primum
sciendum est, illos ea plerumque prenunciare, que ipsi
facturi sunt. Accipiunt enim sepe potestatem et morbos
inmittere, et ipsum aerem uitiando morbidum reddere, et
peruersis atque amatoribus terrenorum commodorum
malefacta suadere, de quorum moribus certi sunt, quod


sint eis talia suadentibus consensuri. Suadent miris
et inuisibilibus modis, per illam subtilitatem corpora
hominum non sentientium penetrando, et se cogitationibus
eorum per quedam imaginaria uisa miscendo, siue uigilantium
siue dormientium. §. 2. Aliquando autem non que
ipsi faciunt, sed que naturalibus signis futura prenoscunt
(que signa in hominum sensus uenire non possunt) ante
predicunt. Neque enim, quia preuidet medicus quod preuidere
nescit huius artis ignarus, ideo tamen
diuinus habendus est. Quid autem mirum, si, quemadmodum
ille corporis humani uel perturbata uel mortificata
temperie seu bonas seu futuras malas preuidet
ualetudines, sic demones in aeris affectione sibi notas,
nobis ignota, futuras preuident tempestates? Aliquando
etiam hominum dispositiones non solum uoce prolatas,
uerum etiam cogitatione conceptas, cum signa quedam ex
animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt,
atque hinc etiam multa futura prenunciant, aliis uidelicet
mira, qui ista disposita non nouerunt. [c. 6.] §. 3.
Fallunt etiam studio fallendi, et inuida uoluntate, qua
hominum errore letantur. Sed ne apud cultores suos pondus
auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque
suorum coniectoribus culpa tribuatur, quando
ipsi decepti fuerint uel mentiti. §. 4. Nonnumquam
uero ipsi maligni spiritus et illusores hominum atque inuisores
salutis eorum solent predicere defectum culturae
suae et ydolorum ruinam, quatinus prescii uideantur
quid in singulis regnis aut locis uenturum, et quid aduersi
suae factioni contingere possit; quod etiam illi, qui
gentilium hystorias legunt, non ignorant. Quid ergo mirum
si, iam inminente templorum et simulachrorum euersione,
quam Prophetae summi Dei tanto ante predixerunt,
Serapis demon alicui cultorum suorum hoc de proximo
prodidit, ut suam quasi diuinationem recedens uel
fugiens conmendaret?
Pars. Gratian. Quod autem hominum dispositiones cogitatione
conceptas per exteriora signa diabolus deprehendat, non
firmissima ratione uidetur approbatum.
Unde idem Augustinus ait in libro II. retractationum:
[c. 30.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1025/1026
Gehe zu Spalte: