Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. De multiplici genere diuinationis.

Igitur genus diuinationis a Persis fertur allatum. §. 1.
Varro autem dixit quatuor esse genera diuinationum,
terram, aquam, aerem, et ignem: hinc geomanticam
ydromanticam, aeromanticam, piromanticam dictam
autumant. §. 2. Diuini dicti sunt, quasi deo pleni.
Diuinitate enim se esse plenos simulant, et astutia quadam
fraudulenta hominibus futura coniectant. Duo autem
sunt genera diuinationis, ars et furor. Incantatores autem
dicti sunt qui artem uerbis peragunt. §. 3. Arioli uocati
sunt propter quod circa aras ydolorum nefarias preces
emittunt, et funesta sacrificia offerunt, hisque celebritatibus
demonum accipiunt responsa. §. 4. Aruspices nuncupantur
quasi horarum inspectores; dies enim et horas in agendis
negociis operibusque custodiunt, et quid per singula
tempora obseruare debeat homo intendunt; hii etiam exta
pecudum inspiciunt, et ex eis futura predicunt. §. 5. Augures
sunt qui uolatus auium et uoces intendunt, aliaque
signa rerum uel obseruationes inprouisas hominibus occurrentes
ferunt. Idem sunt et auspices; nam auspicia
sunt, que iter facientes obseruant. Dicta sunt autem auspicia,
et auguria quasi auigerum, quod aues
gerunt. Duo sunt autem genera auspiciorum, unum ad
oculos, alterum ad aures pertinens: ad oculos scilicet uolatus,
ad aures uox auium. §. 6. Phithonissae a Phithonio
Apolline dictae, quod is auctor fuerit diuinandi.


Astrologi dicti sunt eo, quod in astris auguriantur.
Genethliaci appellati sunt propter nataliciorum considerationes
dierum. Geneses enim hominum per duodecim celi
signa describunt, siderumque cursus nascentium mores,
actus, et euentus predicere conantur, id est quis quali
signo fuerit natus, aut quem effectum habeat uitae qui
nascitur interpretantur. Hii sunt, qui uulgo mathematici
uocantur, cuius superstitionis genus constellationes
Latini uocant, id est notationes syderum, quomodo se
habeant, cum quisque nascitur. §. 7. Primum autem
idem stellarum interpretes magi nuncupantur, sicut de
his legitur qui in euangelio natum Christum annunciauerunt.
Postea hoc nomine soli mathematici dicti sunt.
Cuius artis scientia usque ad Christum fuit concessa, ut
Christo edito nemo exinde natiuitatem alicuius de celo interpretetur.
Horoscopi dicti, quod horas natiuitatis
hominum speculentur dissimili et diuerso fato.
Sortilegi sunt qui sub nomine etc. Ut supra: §. 8. Salisatores
sunt uocati, qui, dum eis membrorum quecumque
partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu
triste significari predicunt.
III. Pars. Gratian. Queritur autem de natura demonum,
cuius naturae sint, an futura prescire ualeant, uel quot modis
futura prenoscant?
De his ita scribit Augustinus in eodem libro: [de diuinatione
demonum, c. 3.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1023/1024
Gehe zu Spalte: