C. IX. Cultura est ydolatriae auguria seruare, et stellarum requirere cursus.
Item Ieronimus.Sed et illud adde, quoniam qui fornicatur in corpus
suum peccat, non istud corpus solum, quod templum
est effectum, sed et illud, quod dicitur, quia omnis ecclesia
corpus Christi est. Et in omnem ecclesiam uidetur
delinquere qui corpus suum maculauerit, quia per unum
membrum macula in omne corpus diffunditur. §. 1. Est et
illud obprobrium Egypti, quod, si neglexeris, et post
Iordanis transitum, et post baptismi secundam circumcisionem
uetustae consuetudinis inustione suggeritur, obseruare
auguria, requirere stellarum cursus, et euentus ex his
futurorum rimari ceterisque huiusmodi supersticionibus
inplicari. Ydolatriae mater namque est Egyptus, ex
qua certum est huiusmodi obprobria pullulare, que, si transito
Iordane susceperis, et his te laqueis rursus illigaueris,
tecum sine dubio obprobria Egypti trahis.
III. Pars. Gratian. Hec autem sacrilegia non usque
adeo sunt detestanda, ut, si aliquid de area uel torculari demonibus
fuerit inmolatum, quod reliquum est ideo credatur esse inmundum,
aut, si ipsum, quod oblatum fuerat, a nobis ignorantibus
sumi contigerit, ideo credamus nos deliquisse.
Unde Augustinus ad Publicolam: [CLIV.]