Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. VII. Non est uita, sed mors inquisitio uel curatio, que a diuinis uel magis expetitur.

Idem in libro de ciuitate Dei.
Qui sine Saluatore salutem uult habere, et sine uera sapientia
estimat se prudentem fieri posse, non sanus, sed
eger, non prudens, sed stultus in egritudine assidua laborabit,
et in cecitate noxia stultus et demens permanebit.
Ac proinde omnis inquisitio, et omnis curatio, que a diuinis
et magis, uel ab ipsis demoniis in ydolorum cultura expetitur,


mors pocius dicenda est quam uita, et qui ea sectantur,
si se non correxerint, ad eternam perdicionem
tendunt, Psalmista dicente: "Omnes dii gentium demonia
sunt," qui per deceptos homines alios decipere cottidie
gestiunt, ut perdicionis suae faciant eos esse participes.
Itaque hec uanitas magicarum artium ex traditione
malorum angelorum in toto terrarum orbe plurimis seculis
ualuit per quandam scientiam futurorum et infernorum,
et per inuentiones eorum inuenta sunt aruspicia, augurationes,
et ipsa, que dicuntur, oracula, et nigromantia.

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1021/1022
Gehe zu Spalte: