Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | | Dokument vor >

C. VI. Instituciones hominum que sint supersticiosae uel non.

Idem in libro [II.] de doctrina Christiana. [c. 19. et 20. et 21.]
Illud, quod est secundum institutiones hominum, partim
supersticiosum est, partim non est supersticiosum. Supersticiosum
est quicquid institutum est ab hominibus ad
facienda ydola et colenda pertinens, uel ad colendam sicut
Deum creaturam, partemue ullam creaturae, uel ad consultationes
et pacta quedam significationum cum demonibus
placita atque federata, qualia sunt molimina magicarum
artium, que quidam conmemorare pocius quam docere
solent poetae. Ex quo genere sunt, sed quasi licentiori
uanitate, aruspicum et augurum libri. §. 1. Ad hoc etiam


genus pertinent omnes ligaturae atque remedia, que medicorum
quoque disciplina condempnat, siue in precantationibus,
siue in quibusdam notis, quas karacteres uocant,
siue in quibuscumque rebus suspendendis atque ligandis,
uel etiam saltandis quodammodo, non ad temperationem
corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas,
aut manifestas, que eminentiori nomine uocant physicam,
ut quasi non superstitionem inplicare, sed naturae
prodesse uideantur, sicut sunt inaures in summo
singularum aurium, aut de struthionum ossibus ansulae
in digitis, aut cum tibi dicitur singultienti, ut dextera
manu pollicem teneas. His adiunguntur milia inanissimarum
obseruationum, si membrum aliquod salierit, si iunctim
ambulantibus amicis lapis, aut puer medius interuenerit.
§. 2. Hinc etiam sunt illa, limen calcare, cum
ante domum suam transit; redire ad lectum, si quis, dum se
calciat, sternutauerit; redire ad domum, si procedens
offenderit; uel si uestis a soricibus roditur. §. 3. Neque
ab hoc genere superstitionis perniciosae segregandi
sunt, qui olim genethliaci propter naturalium considerationes
dierum, nunc autem mathematici uocantur.
Nam et ipsi, quamuis ueram stellarum positionem, cum
quisque nascitur, consecuntur, et aliquando peruestigant,
tamen quod inde conantur uel actiones nostras, uel
actionum euenta producere, nimis errant. §. 4.
Hoc autem genus fornicationis animae salubriter diuina
auctoritas non tacuit, neque ab ea sic deterruit
animam, ut propterea talia negaret esse sectanda, quia falsa
dicuntur a professoribus eorum, sed "etiamsi dixerint
uobis," inquit, "et ita euenerit, ne credatis eis." Non enim
quia imago Samuelis mortui Sauli uera pronunciauit
propterea talia sacrilegia, quibus illa imago presentata
est, minus execranda sunt, aut quia in Actibus Apostolorum
femina uentriloqua uerum testimonium perhibuit
Apostolis Domini, ideo Paulus apostolus pepercit spiritui
illi, ac non pocius feminam illius demonii correctione
atque exclusione mundauit. §. 5. Omnes igitur artes huiusmodi
uel nugatoriae uel noxiae supersticionis, ex quadam
pestifera societate hominum et demonum quasi pacta infidelis
et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudiandae
et fugiendae Christiano.

< Dokument zurück | | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1021/1022