Münchener DigitalisierungsZentrum - Digitale BibliothekBSB - Bayerische Staatsbibliothek

Decretum Gratiani (Kirchenrechtssammlung)

Suche

Neue ausführliche Suche

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

C. I. Quid sit sors.

Sors non est aliquid mali, sed res in humana dubietate
diuinam indicans uoluntatem.
II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Ante, quam
euangelium claresceret, multa permittebantur, que tempore perfectioris
disciplinae penitus eliminata sunt. Copula namque
sacerdotalis uel consanguineorum nec legali, nec euangelica, uel
apostolica auctoritate prohibetur, ecclesiastica tamen lege penitus
interdicitur. Sic et sortibus nichil mali inesse monstratur, prohibetur
tamen fidelibus, ne sub hac specie diuinationis ad antiquos
ydolatriae cultus redirent. Unde quibusdam constellationes
et futurorum signa custodientibus Apostolus ait: "Dies
obseruatis, et menses, et tempora, et annos. Unde timeo, ne forte
sine causa laborauerim in uobis." Sic et astronomia, seu et
astrologia apud catholicos in dissuetudinem abiit, quia, dum propria
curiositate his nimis erant intenti, minus uacabant his, que
saluti animarum erant accommodata.


Quod autem sortibus credi non oporteat, Ieronimus
testatur, scribens super Ionam: [c. 1.]

< Dokument zurück | Gehe zu Spalte:  | Dokument vor >

Überblick

Spalten:

1019/1020
Gehe zu Spalte: